Hostname: page-component-7b7567c8c-jswmv Total loading time: 0 Render date: 2026-11-15T10:43:28.075Z Has data issue: false hasContentIssue false

Text: The Accounts

Published online by Cambridge University Press:  21 December 2009

Extract

Semel in anno videlicet in die sancti Michaelis de manerio nostro, grangiis, officinis, et camera communiter inscriptis et per tallias computare solemus. Set quia illa die semper nobis non vacat incipere et cum tot et tanta una die nullatenus possent totaliter expediri, cito postea quando vacat incipimus computare, et interpolatim vel continue usque dum perfecerimus, prosequimur illud idem. Ita tamen quod semper in dicto compoto ilium statum recitamus in quo in die sancti Michaelis tunc proximo preterito fueramus, quia in die dicte festivitatis novas receptiones et novas expensas facere incipimus anni cuiuslibet circulo revoluto. Ille vero custos vel officialis qui compotum suum cicius preparaverit, cicius poterit computare, monachus tarnen camere post omnes alios computabit. Qui eciam monachus camere quater in anno, videlicet in Natali Domini, Pascha, Nativitate beati Johannis Baptiste, et in dicto festo sancti Michaelis antequam generaliter computet, abbati vel cui iusserit ipse, statum suum computando demonstrabit. Et sciendum quod duas cameras habemus preter illam de qua modo facimus mencionem. Unam videlicet in manerio de Farend' cuius curam habet socius custodis dicti manerii, et in omnibus habet modum et formam camere abbatie, excepto quod nullam facit remanentiam, sicut facit dicta camera abbatie, set quicquid recipit, solet camere abbatie liberare; illud vero quod ei debetur, arreragium dicitur, et antequam aliam liberacionem faciat dicte camere, dictum arreragium eidem camere liberat infra annum. Reliqua vero camera, tercia scilicet, ad differentiam maioris camere minor camera nuncupatur. Cuius notitiam qui scire desiderat, in eiusdem compoti titulo earn plene poterit indagare.

Information

Type
Text: The Accounts
Copyright
Copyright © Royal Historical Society 1975

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)

Article purchase

Temporarily unavailable