Hostname: page-component-7b7567c8c-7pwfn Total loading time: 0 Render date: 2026-11-17T03:40:51.718Z Has data issue: false hasContentIssue false

Gualteri Mapes de Nugis Curialium Distinctio Tertia

Published online by Cambridge University Press:  23 February 2010

Extract

Cum a palatii descendunt palatini negotiis regalium operum immensitate defessi, placet eis ad humilium inclinari colloquia, ludicrisque levare pondera seriorum. Hoc tibi vultu placeat, cum a philosophiæ vel divinæ paginæ senatu respiraveris, voluminis hujus innobiles et exangues ineptias vel audire vel legere recreationis et ludi gratia. Non enim fori lites aut placitorum attempto seria; theatrum et arenam incolo nudus pugil et inermis, quern in armatos obtrectantium cuneos talem ultro misisti theatrum, tarnen hoc et hanc arenam si Cato visitaverit aut Scipio vel uterque, veniam spero dum non districte judicent. Scribere jubes posteris exempla quibus vel jocunditas excitetur vel ædificetur ethica. Licet impossibile mihi sit hoc mandatum, quia pauper poeta nescit antra musarum, non difficile legere vel scribere quod bonis sua faciat utile bonitas, cum omnia bonis cooperentur in bonum, nec terræ bonæ mandare semina quæ proficiant. Sed quis animum nequam et discolum excolat, cum dicat scriptura, Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo.* Carmina cantavit Sadius, si placet audire.

Information

Type
Gualteri Mapes de Nugis Curialium
Copyright
Copyright © Royal Historical Society 1850

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)

Article purchase

Temporarily unavailable